- RHAETICUS Georgius Joachimus
- RHAETICUS Georgius Joachimusnomen a patriâ, Feldkircha Vallis Telinae, quae Rhaetica Latinis, nactus, Mathematicus, Astronom usque excellens, publice docuit Wittenbergae. Inde Copernici, relictâ suâ statione, per aliquod tempus auditor, hôcdefunctô scripta illins luci dedit, atque ipse iuxta eius hypotheses Ephemerides novas scripsit, A. C. 1551. usque; Voss. de Mathemat. Scient. p. 190. ut et varia alia, quae nondum in lucem prodierunt, ut ex Simleri Biblioth. et Rhaetici ad P. Ramum epist. discimus: reliqua, quae impressa sunt, enumerat in Elogits, Antoq. Teissier, Part. 1. Obiit A. C. 1576. odore cubiculi recens illiti enecatus, aetat. 62. Cassoviae in Hungaria. Vide quoque Thuanum, Histor. Quenstedium, de Patria Illustr. Viror. Melch. Adami, Vitis Philosoph. etc. ut et Erasonum Reinoldum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.